monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 1, 2, 5
ARELLI FUSCI patris. +neme tue puellam pudicam+ es, sed sic te viro lauda, non templo. Meretrix vocata es, in communi loco stetisti, superpositus est cellae tuae titulus, venientem recepisti: cetera, etiamsi in communi loco essem, tamen potius (ne)scirem. POMPEI SILONIS. Excipitur meretricium osculis, docetur blanditias et in omnem corporis motum confingitur. avertite aures, petiturae sacerdotium, dum reliqua narro. Nihil ad vos deferam dubium, nihil audietis, nisi quod vicina civitas vidit. Tu sacerdos? quid, si tantum capta, quid, si (tantum) prostituta, quid, si tantum homicida, quid, si tantum rea fuisses?